Urkunde 1278 März 7

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Wappen der Grafen von der Mark

Graf Everhard von der Mark bestätigt am 7. März 1278 den Bürgern von Iserlohn ihre Freiheiten. Unter den Zeugen sind auch Burgmänner der Burg Mark.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 7 zitiert: [1]

In nomine sancte et individue Trinitatis. Everhardus comes in Marcha omnibus visuris presentia in perpetuum. Res gesta ideo litteris inscribitur, ne per successionem temporis oblivioni tradatur. Sciant igitur, volumus, presentes ac posteri, quod nos ob dilectionem et intuitu servitiorum tam nobis quam patri nostro sepius impensorum, dilectis opidanis nostris in Lon dedimus uti perpetuo eodem iure et gratia, quibus usi sunt temporibus bone memorie patris nostri, ut videlicet solutis nobis annis singulis viginti quatuor marcis legalis monete pro tempore, quas semper a die beati Michaelis ad quindenam persolvent, ab omni exactione vel petitione in ipsos a nobis quoquo modo facienda liberi penitus esse debeant et immunes. Recognoscimus eis insuper omne ius suum antiquum, quod a longevis dlebus consuetudinaliter duxerant usque ad nostra tempora, ut in omni perfectione sui fruantur eo et gaudeant non in sui parte aliqua diminuto. E converso dicti nostri dilecti opidani parebunt nobis in omni iure quo parere solebant patri nostro, ipso nobis fldeliter et integre in omnibus conservato. Ut autem hec nostra actio nullo suo privetur merito et non possit a nobis vel heredibus nostris vel ab aliquo in posterum retrectari, presens scriptum super hoc confici feci et sigilli nostri munimine duximus roborandum. Testium etiam nomina quibus presentibus, quorum etiam consilio hec acta sunt ad maius firmamentum fecimus subnotari. Sunt autem hy: Godefridus de Huvele, Gerhardus de Altena, Heinricus de Ovete tunc dapifer noster, Antonius de Scethingen, Randolfus Hake, Thidericus Vulenspit, Wezcelus de Galen, Adolfus de Altena, Engelbertus Bitter, Henricus Dukere, milites; Rutgerus de Svanesbule, Thidericus et Hartlevus fratres in Lon, Johannes de Wereminchusen, famuli et alii quam plures tam milites quam famuli fide digni. Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini M°CC° septuagesimo octavo, Nonarum Mariii ipso die Perpetue et Felicitatis

Literatur

  • Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Anmerkungen

  1. Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Siehe auch