Urkunde 1272 März 13

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Wappen der Grafen von der Mark

Der Ritter Hermann von Ardei und dessen Verwandte söhnen sich am 13. März 1272 mit der Stadt Dortmund aus. Der Streit um verschiedene Ländereien in Einhofen wurde durch den Grafen Engelbert von der Mark geschlichtet, die entsprechende Urkunde zu Fröndenberg ausgestellt.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst und hat folgenden Wortlaut: [1]

Nos Hermannus miles de Ardeia notum facimus universis et presentibus protestamur, quod omnis discordia, que inter nos ex una parte et civitatem Tremoniensem ex altera vertebatur, mediante consilio nobilis viri Engelberti comitis de Marcha consanguinei nostri ac aliorum discretorum virorum taliter est sopita, quod nos et fratres nostri dominus Hinricus et Wilhelmus ac universi heredes nostri resignavimus agros de Einchoven, de quibus movimus questionem, promittentes dicits burgensibus plenam warandiam prestare de agris superius prenotatis. Si vero aliquis, quod absit, dictos burgenses de dictis agris impeteret, nos Tremoniam ad iacendum intrabimus non recessuri, nisi prius memoratos burgenses ab omni impetitione et gravamine eximamus. Actum in ecclesia Vrindebergh anno domini 1271, dominica invocavit. Presentes erant Gerhardus de Althena, Randolphus Hake, Thidericus Vulenspit, Gotfridus de Werne, Antonius Wrede, milites. In cuius rei testimonium dicte civitati presentem literam dedimus sigilli nostri munine roboratam, rogantes nichilominus comitem de Marcha predictum hanc literam suo sigillare sigillo in testimonium veritatis. Datum ut supra.

Weblink in der Digitalen Westfälischen Urkundendatenbank

Weblink DWUD

Siehe auch

Anmerkungen

  1. zitiert nach Karl Rübel: Dortmunder Urkundenbuch. Band I. Erste Hälfte. Dortmund 1881, S. 73