Urkunde 1269 August 15

Aus HammWiki
Wechseln zu: Navigation, Suche

Graf Dietrich von Limburg verzichtete am 15. August gegenüber dem Kloster Welver auf seine Rechte an Gütern zu Schmehausen und erhält dafür die Lehnsherrschaft über ein Haus zu Berichem bei Alen.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 7 zitiert: [1]

In nomine Domini, amen. Nos Theodericus Dei gratia comes de Limpborch et filius noster Johannes universis Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, eternam in Domino salutem. Tenore presentium protestamur et notum facimus tam presentibus quam futuris, quod cum Hinricus miles dictus Scredere gogravius in Alen coram Hinrico magistro burgensium et universis consulibus in Hamme et multis aliis honestis de pleno consensu domini Elyzabeth uxoris sue, Hermanni filii sui ac aliorum heredum suorum bona libera in Smidehusen sita que a nobis in pheodo tenuit, cum omnibus suis attinentiis in pratis, agris, rabetis, aquis et piscaturis pro quadam certa summa pecunie vendidisset ecclesie et conventui in Welvere ordinis Cysterciensis prefatus H(inricus) Scredere predicta bona nobis, a quo hec tenuerat, reddidit resignando. Nos itaque erga prefata ecclesiam et conventum in Welvere et sanctimoniales ibidem Deo famulantes pium gerentes affectum quicquid iuris in prefatis bonis habuimus de pleno consensu Jo(hannis) filii nostri, omnium heredum, fidelium ac ministerialium nostrorum sibi liberaliter et integraliter contulimus tamquam suum proprium allodium pleno iure inperpetuum possidenda. Pro quorum quidem reconpensatione bonorum domum in Berichem iuxta Alen sitam a dicto H(inrico) Scredere recepimus et ipsi prefatam domum in Berichem loco bonorum liberorum nostrorum in Smidehusen in pheodo duximus concedendam et exinde ipse H(inricu8) Scredere nobis erit in perpetuum homagio fidelitatis astrictus. In cuius venditionis, resignationis et nostre collationis testimonium hanc litteram super his confectam sigilli nostri iussimus munimine roborari. Datum anno Domini M°.CC°.LX°.IX°, circa Assumptionem beate virginis Marie.

Bemerkungen

In der Urkunde wird ein Hinrico magister burgensium ... in Hamme erwähnt, als der Bürgermeister von Hamm.

Literatur

  • Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Standort

Landesarchiv NRW, Abteilung Westfalen, Münster [2]

Weblink in der Digitalen Westfälischen Urkundendatenbank

http://www.westfaelische-geschichte.de/que68931

Anmerkungen

  1. Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901
  2. vgl. Kloster Welver, Findbuch A 394

Siehe auch