Urkunde 1254 Januar 14

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Das Kloster Welver übereignet am 14. Januar 1254 ein Lehngut in Schwefe an den bisherigen Inhaber. In der Urkunde treten mehrer Personen von Thunen (Tünnen) auf.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 7 zitiert: [1]

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Azela Dei gratia abbatissa totusque conventus monasterii in Welvere Cisterciensis ordinis universis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis utriusque vite salutem. Ea que per nos rationabiliter acta sunt, perpetuam decet obtinere firmitatem. Proinde notum facimus et protestamur, quod quandam proprietatem cuiusdem (!) curtis site in Sweve, quam Rodolfus dictus Gutte civis Susatiensis et sui coheredus cum omnibus suis attinentiis tytulo feodi tenebant a nobis pro decem marcis compararunt. Nos enim de communi consensu ecclesie nostre eandem proprietatem prefato Rodolfo et suis coheredibus coram nobili viro domino Conrado de Rudenberg, dicto burcgravio, presidente in Osthunen iudicio quod vulgo dicitur vridinc presentibus scabinis et Uberis et aliis quam pluribus resignavimus. Ut autem hec rata et inconvulsa permaneant, presens scriptum sigillorum appensione videlicet ecclesie nostre et memorati burcgravii in perpetuum stabilimen duximus roborandum. Testes huius rei sunt: nobilis vir dominus Conradus de Rudenberg dictus burcgrayius, scabini qui dicuntur vrigen, Albertus advocatus, Ambrosius de Embere, Sebertus et filius suus Bodo, Theodericus molendinarius, Wilhelmus preco, Arnoldus de Rithem, Godescaicus de Anedopen, Hinricus de Tunen, Pilegrimus de Tunen, Godefridus de Tunen, Remboldus de Tunen, Lambertus advocatus, Theodericus dictus Vocke, Waltherus de Madewich; cives Susatienses: Herbordus de Ovili Foro, Henricus dictus Schuvere, Andreas dictus Hasso, Hermannus de Benkinchusen, Theodericus cum Ferrea manu et frater suus Hinricus et alii quam plures. Acta sunt hec anno Domini M°.CC°.L°.IIII°., XIX° Kalendas Februarii in die Felicis in Pincis, regnante Wilhelmo gloriossissimo rege Romanorum et Conrado archiepiscopo et Ytalie archicancellario ecclesiam Coloniensem gubernante.

Literatur

  • Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Anmerkungen

  1. Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Siehe auch