Urkunde 1246

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Erzbischof Conrad von Köln bekundet im Jahr 1246, dass das Kloster Fröndenberg von dem Ritter Antonius von Binole eine Hufe in Westick gekauft hat. In der Urkunde tritt Graf Adolf von der Mark als Zeuge auf.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 7 zitiert: [1]

C(onradus) Dei gratia sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopus et sacri inperii per Italiam archicancellarius universis tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis in perpetuum. Que a nobis digna memoria gesta sunt, ne oblivionis rubigine in aliqua sui parte contingat consumi, presentium testimonio duximus perhennare. Innotescimus igitur omnibus Christi fidelibus, quod Antonius miles dictus de Binole ministenalis noster et sui fratres videlicet Hermannus miles, Heinricus, Thomas, Lutbertus famuli mansum quendam situm in villa que dicitur Westwich ecclesie et conventui monialium Cisterciensis ordinis in Wrondeberg triginta marcis cum omnibus suis appendiciis et tam mobilium quam immobilium emergentiis vendiderunt, resignantes eidem absolute omne ius, quod in ipso habebant et precipue meram et veram ipsius mansi proprietatem, que ad dictum Antonium pertinebat. Nos vero in favorem et promocionem dictarum fillarum nostrarum in Christo dilectarum tali et tam rationabili contractui auctoritatem prebentes, ut firmitatem stabilem sorciatur, presentium testimonio nostro sigillo roborato ipsum duximus confirmare, inhibentes sub interminatione anathematis, ne quis dictam ecclesiam in eisdem bonis in preiudicium nostre auctoritatis iniusto gravamine audeat aliquatenus molestare. Huius rei testes sunt: Adolphus comes de Marca, Godefridus comes de Amesberg, Godefridus marscalcus, Gozvinus villicus de Menedhen, Albertus de Hurdhe, Albertus de Sunhere, Lutbertus de Herenke milites, et ipsi venditores necnon et omnes eorum heredes et alii quam plures. Acta sunt hec anno Domini M°.CC°.XLV°.

Literatur

  • Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Anmerkungen

  1. Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Siehe auch