Urkunde 1198

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen

In einer Urkunde des Papstes Innozenz aus dem Jahr 1198 werden sowohl Pelkum (Pilichem) als auch Uentrop (Vnkinthorpe) erwähnt.

Wortlaut

Die Urkunde wird nach dem westfälischen Urkundenbuch, Band 2, zitiert: [1]

Innocentius episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filiis Florentio abbati Monasterii de Campo beate Marie eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem uitam professis in P~ P~ M. || Religiosam uitam eligentibus apostolicum conuenit adesse presidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuocet, aut robur, quod absit, sacre religionis infringat. Ea propter, dilecti in Domino filii, uestris iustis postulationibus elementer annuimus, et prefatum monasterium in Campo beate Marie, in quo diuino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus, In primis siquidem staiuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti regulam atque institutionem Cisterciensium fratrum in eodem Monasterio iustitutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur. Preterea quascunque possessiones, quecunque bona idem monasterium in presentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum uel principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis prestante Domino poterit adipisci, firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis. Locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis. Curtem in Hoswinkele. Honhart. Bleskenvorth. Brinchus. Brochus. Mattenhem. Middelseten. Rehey. Bellethe. Osthus. Menlage. Prouestinhus. Niehof. Erthburg. Lutterhus. Meppeteslo. Tetinctorpe. Sletbruge. Bucheslo. Heminchus. Widenbrugge. Lindincsele. Culinthorpe. Bulte. Honlo. Molendinum in Sletbrugge. Ripen. Giuetenhorst. Herlage. Bokey. Pilichem. Decimam in Tetthen. Decimam in Berse. Honlo. Bona in Frisia. Bileuelde. Item Tetinctorpe. Spechishart. Hemmincsile. Watherhus. Garthus. Caldehof. Alrebike. Berehornyn. Sculenburch. Oynchusen. Werse. Sunninchusen. Ostenuelde. Bechin. Stapellage cum omnibus attinentiis. Vnkinthorpe cum omnibus attinentiis. Silehurst. Othelinchusen. Popinclisen. Catislare. Bobinthorpe. Bouinchusen. Bulthen. Molendinum in Bulthe. Bellethe. Berehorn. Hohurst. Pichenhurst. Item Catislare. Catinstort. Osthus. Vectorp. Herthe. Berchsethe. Veslero. Wchlo. Wrthen. Dagehusen. Domum Bertrammi iuxta Telget. Mansum in Jesechin. Mansum Alberti de Susat. Spurcha. Et cetera que bone memorie Hermannus quondam Monasteriensis episcopus, Widekindus aduocatus de Rethe et eius mater Luttrudis, Bernardus de Lippa, Widekindus de Waldeke cum suis fratribus uestri monasterii fundatores pro animarum suarum remedio uobis iuste et rationabiliter contulerunt, cum uineis, terris, nemoribus et uirgultis, in bosco et plano, uiis, inuris et semitis, pratis, pascuis, mariscis, uenationibus, aquis, piscariis, stagnis, viuariis, molendinis, uineariis, turbariis, montibus, collibus, uallibus et aliis rebus. Sane laborum uestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, tam de terris cultis quam incultis, siue de ortis et uirgultis et piscationibus uestris, seu de nutrimentis animalium uestrorum, nullus a uobis decimas exigere uel extorquere presumat. Liceat quoque nobis clericos uel laycos, liberos et absolutes e seculo fugientes ad conuersionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus quoque insuper ut nulli fratrum uestrorum post factam in monasterio uestro professionem fas sit, absque abbatis sui licentia de eodem loco discedere. Discedentem uero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Quem si quis forte retinere presumpserit, licitum sit uobis in ipsos monachos siue conuersos regularem sentenciam promulgare. Illud districtius inhibentes, ne terras seu quodlibet beneficium ecciesie uestre collatum liceat alicui personaliter dari siue aliquo modo alienari absque consensu totius capituli uel maioris aut sanioris partis ipsius. Si que uero donationes aut alienationes aliter quam dictum est facte fuerint, eas irritas esse censemus. Ad hec etiam prohibemus, ne aliquis monachus siue conuersus sub professione domus uestre astrictus, sine consensu abbatis aut melioris partis capituli uestri pro aliquo fideiubeat uel ab aliquo pecuniam mutuo accipiat, ultra precium capituli uestri prouidentia constitutum, nisi propter manifestam domus uestre utilitatem. Quod si facere forte presumpserit, non teneatur conuentus pro hiis aliquatenus respondere. Licitum preterea sit uobis in causis propriis, siue ciuilem siue criminalem contineant questionem, fratrum uestrorum testimoniis uti, ne per defectum testium ius uestrum in aliquo ualeat deperire. Insuper auctoritate apostolica inhibemus, ne ullus episcopus uel quelibet alia persona ad synodos uel conuentus forenses uos ire, uel iudicio seculari de propria substantia uel possessionibus uestris subiacere compellat, nec ad domos uestras causa ordines celebrandi, causas tractandi uel aliquos publicos conuentus conuocandi uenire presumat, nec regularem electionem abbatis uestri impediat, aut de instituendo uel remouendo eo qui pro tempore fuerit, contra statuta Cisterciensis ordinis se aliquatenus intromittat. Si uero episcopus in cuius parochia domus uestra fundata est, cum humilitate ac deuotione qua conuenit requisitus, substitutum abbatem benedicere, et alia que ad officium episcopale pertinent uobis conferre renueret, licitum sit eidem abbati, si tamen sacerdos fuerit, proprios nouicios benedicere, et alia que ad officium suum pertinent exercere, et omnia uobis ab alio episcopo percipere, que a uestro indebite fuerint denegata. Illud adicientcs, ut in recipiendis professionibus, quo a benedictis uel benedicendis abbatibus exhibentur, ea sint episcopi forma et expressione contenti, que ab origine ordinis noscitur instituta, ut scilicet abbates ipsi saluo ordino suo profiteri debeant, et contra statuta ordinis sui nullam professionem facere compellantur. Pro consecrationibus uero altarium uel ecclesiarum, siue pro oleo sancto, uel quolibet alio ecclesiastico sacramento, nullus a uobis sub obtentu consuetudinis aut alio modo quicquam audeat extorquere, sed hec omnia gratis uobis episcopus diocesanus impendat. Alioquin liceat uobis quemcunque malueritis catholicum adire antistitem, gratiam et communionem apostolice sedis habentem, qui nostra fretus auctoritate, uobis quod postulatur impendat. Quod si sedes diocesani episcopi forte uacauerit, interim omnia ecclesiastica sacramenta a uicinis episcopis accipere libere ac sine contradictione possitis, sic tamen ut in hoc in posterum propriis episcopis nullum preiudicium generetur. Quia uero interdum propriorum episcoporum copiam non habetis, si quem episcopum Romane sedis ut diximus communionem habentem, et de quo plenam noticiam habeatis, per uos transire contigerit, ab eo benedictiones uasorum et uestium, consecrationes altarium, ordinationes monachorum, auctoritate apostolice sedis accipere ualeatis. Porro si episcopi uel alii ecclesiarum rectores in monasterio uestro uel personas inibi constitutas suspensionis, excommunicationis uel interdicti sententiam promulgauerint, siue etiam in mercenarios uestros, pro eo quod decimas non solueritis, siue aliqua occasione eorum que ab apostolica benignitate uobis indulta sunt, seu benefactores uestros pro eo quod aliqua uobis beneficia uel obsequia ex caritate prestiterint, uel ad laborandum adiuuerint, in illis diebus in quibus uos laboratis et alii feriantur, eandem sentenciam protulerint, ipsam tamquam contra sedis apostolice indulta prolatam duximus irritandam, nec littere ulle firmitatem habeant, quas tacito nomine Cisterciensis ordinis et contra tenorem apostolicorum priuilegiorum constiterit impetrari. Paci quoque et tranquillitati uestre paterna in postcrum sollicitudine prouidcre uolentes, auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum uestrarum nullus rapinam seu furtum committere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere uel interficere, seu uioleutiam audeat exercere. Preterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus ordini uestro concessas, nec non et libertates et exemptiones secularium exactionum a Regibus et principibus uel aliis fidelibus rationabiliter nobis indultas, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti priuilegio communimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare, aut eius possessiones auferre, uel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet uexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur, eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salua sedis apostolice auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona, hanc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere uenire temptauerit, secundo tercioue commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extreme examine dominice ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia eterna pacis inueniant. Amen. Ego Innocentius catholice ecclesie episcopus SS. Ego Octauianus Hostiensis et Velletrensis eps. card. SS. Data Rome apud sanctum Petrum ... Cancellarii uicem gerentis, IiiI. Non. Maii, Indictione prima, Incarnationis Dominice anno M°.C°.XC°.VIII°. Pontificatus ....

Literatur

  • Regesta historiae Westfaliae. Accedit Codex Diplomaticus. Westfälisches Urkundenbuch. Band 2. Münster 1851

Anmerkungen

  1. Regesta historiae Westfaliae. Accedit Codex Diplomaticus. Westfälisches Urkundenbuch. Band 2. Münster 1851

Siehe auch