Urkunde 1271
Graf Engelbert von der Mark beurkundet im Jahr 1271 einen Gütertausch zwischen dem Stift Kappenberg und dem Rotger von Erthborg. Die Urkunde wurde in Kappenberg ausgestellt.
Wortlaut
Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 3 (S. 473-474) zitiert: [1]
Nos Engelbertus Dei gratia comes de Marcha. Notum esse volumus presens scriptum intuentibus, quod ecclesia Capenbergensis consensum nostrum super eo postulavit, ut inter ipsam ecclesiam et Rotgerum de Erthborg ) concambium tale fieret, videlicet ut idem Rotgerus, de consensu uxoris sue Elisabeth, que cum hec agerentur sine liberis fuit, et fratris sui dicti Sonendach et omnium coheredum suorum, curtim Erth borch cum omnibus suis attinentiis in manus nostras resignaret ea conditione, ut ipsam prefate ecclesie traderemus titulo proprietatis perpetuo possidendam, et eadem ecclesia domum in Mittorpe cum suis attinentiis, reservata tamen sibi piscatura, similiter in manus nostras resignaret, ut ipsam domum Rotgerus et coheredes sui de manu nostra reciperent iure feodali, additis ad prefatam domum eidem Rotgero et coheredibus suis quadraginta et duabus marcis. Nos igitur prefatam ecclesiam specialiter amplectentes et profectum eiusdem in omnibus diligentes, cum consensu domine Elysabeth comitisse uxoris nostre, nec non et heredum nostrorum Everhardi et Gerhardi, ut prelibavimus utriusque partis conventionem plenarie sumus exsecuti, curtim Erthborch, ut dictum est, de manu Rotgeri et coheredum suórum recipientes, et eandem ecclesie prenominate cum omnibus suis attinentiis conferentes, et e converso domum Mittorpe ab ipsa ecclesia resignatam tradentes Rotgero et coheredibus suis iure feodali. Et ut hec collatio et transmutatio robor in posterum optineant firmitatis, presens scriptum super eo tradimus cum bulle nostre munimine roboratum, subscriptis viris honestis tam de convento predicte ecclesie, quam ministerialium nostrorum, quorum hec sunt nomina: Bruno prepositus, Ericus prior, Albertus supprior, Bernhardus custos, Otto cellerarius, Bernhardus, Lambertus, Heindenricus et Conradus sacerdotes, eiusdem ecclesie canonici; Godefridus de Hovele, Gerhardus de Althena, Theodericus Volenspit, Everhardus de Hesne, Randolfus dapifer, Wescelus de Lembeke, Albertus dapifer, Adolphus de Westwic, milites; Lambertus gogravius, Lambertus Foye, Erenbertus frater suus, Engelbertus de Hereborne, Theodericus de Danne, Gerhardus de Barchhusen, et alii quamplures. Datum in Capenberg, anno Domini Mo. CC. Septuagesimo primo.
Übersetzung
[in Arbeit]
Literatur
- Westfälisches Urkundenbuch. Band 3. Die Urkunden des Bisthums Münster von 1201-1300. Münster 1871
- Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901
Anmerkungen
- ↑ Westfälisches Urkundenbuch. Band 3. Die Urkunden des Bisthums Münster von 1201-1300. Münster 1871