Zum Inhalt springen

Urkunde 1280 September 12: Unterschied zwischen den Versionen

Aus HammWiki
Zeile 6: Zeile 6:

<blockquote>
<blockquote>
[in Arbeit]
In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Universis quibus hoc scriptum fuerit presentatum tam presentibus quam futuris. Ego Hermannus dictus de Foresto notum facio presentibus protestando, quod omnem hereditatem meam et omnia bona mea, que habui et que ad me et ad meos heredes a meis fuerunt progenitoribus communi iure hereditario devoluta in allodio de Olpe cum hominibus mancipiis tam infra allodium de Olpe, quam extra ipsum allodium sedentibus, duntaxat exceptis dicto Heweschilt, Reynardo vigile de Wettere, duobus filiis clerici de Hirzschit, Wernero de Lifcinghusen, Gotschalco sutore et Gotschalco de Ludolfscheit et sua sorore, quos mihi volo specialiter reservare, curtim meam, quam ibidem habui, cum terris et agris, cultis et incultis, pratis, pascuis, nemoribus, piscaturis, proventibus et cum appendiciis et emergentiis universis, sicut ego ipsa bona tenui et sicut ea mei progenitores hactenus possederunt, accedente uxoris mee legitime Lyse et pueri mei, meorum heredum ac coheredum, necnon et omnium quorum intererat consensu et licentia speciali, vendidi et venditionis titulo tradidi et assignavi personis nobilibus domino Adolpho comiti et domine Elizabeth comitisse de Monte et suis certis heredibus in perpetuum possidenda, sicut ego et mei progenitores ea possedimus libere et quiete, pro certa pecunie summa mihi et meis numerata, tradita et assignata, nihil iuris mihi, meis heredibus, coheredibus aut successoribus in omnibus reservato, abrenuncians pro me et uxore mea predicta, pro meis pueris iam natis et imposterum nascituris omni iuri, omni actioni et exceptionibus universis, tam iuris canonici quam civilis, que mihi aut meis possent competere heredibus, quibus ipsa venditio posset imposterum impediri, promittendo fide prestita corporali, quod ipsis magnatibus domino Adolpho et domine E(lisabeth) comitisse de Monte ac suis heredibus de premissis omnibus bonis ipsis rite venditis, traditis et assignatis per annum integrum et diem secundum patrie consuetudinem prestabo et faciam debitam warandiam et iusto actori cuilibet dictam venditionem impugnanti et ipsos super dictis bonis impetenti pro ipsis domino A(dolpho) comite et E(lisabeth) comitissa de Monte in quolibet loco debite respondebo et omnem iustam impetitionem infra presentem annum et diem ipsis auferam et deponam. Preterea dictam uxorem meam et puerum meum dictis bonis omnibus et eorum appenditiis et universos, quorum interest, infra festum Pasche futurum nunc proximo abrenunciare faciam cum effestucatione et abrenunciatione debita et consueta. Ut autem dicti nobiles dominus A(dolphus) comes et Elisabeth comitissa de Monte de premissis omnibus et singulis fidem habeant ampliorem, ipsis viros honestos Gerhardum de Altena, Conradum de Didinghovin, Hermannum de Vitinghoven, Henricum de Vitinghoven, Wincmarum de Dungelt, Arnoldum de Altena, filium domini Giseleri, Henricum dictum Dukere, Hermannum de Gelinghusen, Henricum de Didinghoven, Adam de Isenberg, Bertramum dictum Seakt, Henricum de Winnenberg, Theodericum dictum Dukere, Bernardum de Wittene, Hermannum de Dalhusen, Conradum de Docenburch, Meinricum de Vitinghoven famulos et Everhardum de Laten militem, meos consanguineos, dominos et amicos posui fideiussores, qui pro me fideiubentes in solidum assecurando in manus virorum honestorum Henrici dapiferi de Monte et Theoderici fratrum de Hurst, Engelberti dicti Rusilpaffe, Engelberti dicti de Bleche, Johannis de Durschit, militum et quorundam aliorum ipsam fideiussionem ex parte dictorum domini comitis et comitisse recipientium, fide corporali prestita, promiserunt, quod si ego aut mei heredes ipsam abrenunciationem et effestucationem infra predictum terminum non fecerimus, iustam impeditionem non... et ipsis nobilibus promissam non fecero warandiam, vel si, quod absit, ipsi nobiles de promissis sibi per me et meos amicos defectum aliquem sustinuerint in parte aliqua vel in toto, ipsi mei fideiussores predicti moniti ex parte dictorum domini A(dolphi) comitis et Elisabeth comitisse vel heredum suorum Linnephe intrabunt ad iacendum, sicut moris est bonorum fideiussorum, abinde non recessuri, donec dictis nobilibus de defectu suo per me aut meos heredes fuerit plenarie satisfactum. In cuius rei testimonium ipsis domino A(dolpho) comiti et Elisabeth comitisse de Monte sepedictis presens scriptum contuli, nobilis viri domicelli Everardi comitis de Marcken et virorum honestorum domini Gerardi de Altena et domini Conradi dicti de Didinghovin militum, quia sigillum proprium non habui, sigillorum munimine roboratum, per que volo pro me et meis heredibus ad premissa omnia indissolubiliter obligari. Nos vero fideiussores predicti profitemur, nos fideiussisse, promisisse et ad premissorum omnium observantiam esse in solidum obligatos fide prestita corporali, abrenunciantes omnibus et singulis exceptionibus, que nobis aut alicui nostrum possent competere, quominus ad omnium premissorum observantiam teneremur. Et nos Everardus comes de Marken, Gerardus de Altena et Conradus dictus de Didinghoven milites profitemur, nos ad petitionem dicti Hermanni de Foresto sigilla nostra in omnium testimonium premissorum presentibus appendisse. Actum Langenberg presentibus quam pluribus fide dignis et datum anno Domini MCCLXXX, feria quinta post Nativitatem beate Marie virginis.
</blockquote>
</blockquote>

Version vom 21. August 2025, 10:01 Uhr

Hermann vom Förste verkauft am 12. September 1280 alle seine Erbgüter in Olpe an den Grafen Adolf von Berg. Unter den Zeugen wird Graf Everhard von der Mark erwähnt.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 7 (S. 792-794) zitiert: [1]

Übersetzung

Ins Deutsche übertragen lautet der Urkundentext wie folgt:

[in Arbeit]

Literatur

  • Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Anmerkungen

  1. Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Siehe auch

Cookies helfen uns bei der Bereitstellung von HammWiki. Durch die Nutzung von HammWiki erklärst du dich damit einverstanden, dass wir Cookies speichern.