Urkunde 1268 September 4: Unterschied zwischen den Versionen
| Zeile 6: | Zeile 6: | ||
<blockquote> | <blockquote> | ||
Quia universa transitoria sunt sub sole, cautum est, ut res geste, quarum perhennitas desideratur, eternentur stabili munimine litterarum, proinde nos Johannes et Felicitas, liberi Henrici Scuckonis notum facimus universis, ad quos presens scriptum pervenerit, quod nos pleno ac maturo consilio domini Helmici sacerdotis patrui nostri et legitimi tutoris nostri ac omnium coheredum et consanguineorum nostrorum consensu curiam nostram in Buvinchusen, quam prenotatus pater noster tytulo pignoris obligaverat, redimere cupientes, vendidimus ecclesie sancte Katerine in Tremonia bona nostra sita in Kerclinne, que appellantur bona Scuckonis cum universis attinentiis, agris, pratis, pascuis, piscariis, terris cultis et incultis tam in cespitibus quam in frondibus in meram proprietatem iure hereditario perpetuo possidenda. Ut autem huiusmodi vendicio nostra prefate ecclesie amplius firmaretur una cum coheredibus nostris accessimus Parvam Tremoniam et in legitimo loco secreti iudicii coram Winando tunc temporis libero comite ac Scabinis eiusdem iudicii tam nos, quam dominus Helmicus patruus | |||
Otto | |||
noster predictus, Alexander frater suus et Lisa soror ipsorum ac Hildegardis soror sua, Hinemannus et Sigebodo, pueri Hildegardis predicte, bona resignavimus memorata. Prenotatus itaque liber comes possessionem dictorum bonorum sepedicte ecclesie sancte Katerine per bannum regium stabilivit de sententia scabinorum. Actum in loco predicto, anno domini 1268, feria 3 ante nativitatem beate Marie. Presentes erant Otto prepositus eiusdem ecclesie, Symon sacerdos, Hinricus Sculo, Erenbertus de Martene, milites, Everhardus de Vorneborg, Hildebrandus de Rodehem, Walravenus villicus de Hukerde, Hermannus villicus de Ebdinchove, Arnoldus, rector scolarum sancti Reynoldi, Winemarus de Bruggenoge, Gerlacus de Vrilinchusen, Hinricus de Werne, Gobele preco et alii quam plures. Ut autem prescriptum factum nostrum firmum permaneat et inconvulsum, presentem paginam conscribi fecimus ac ipsam sigillo illustris viri domini Engelberti, comitis de Marcha, in cuius iudicio factum fuit, una cum sigillo discretorum virorum consulum Tremoniensium petivimus hinc inde et optinuimus communiri. | |||
</blockquote> | </blockquote> | ||
Version vom 12. August 2025, 19:16 Uhr
Die Kinder des Heinrich Scucko verkaufen am 4. September 1268 vor dem Freigrafen Winand in Lütgendortmund mit Zustimmung ihres Oheims und Vormundes, des Geistlichen Helmich, dem Katharinen-Kloster in Dortmund, um ihren Hof in Bövinghausen wieder einzulösen, ihre Güter in Kirchlinde. Die in Lütgendortmund ausgestellte Urkunde wird von Graf Engelbert von der Mark als Gerichtsherr gesiegelt.
Wortlaut
Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem Rübel Band 1 (S. 61-62) zitiert: [1]
Quia universa transitoria sunt sub sole, cautum est, ut res geste, quarum perhennitas desideratur, eternentur stabili munimine litterarum, proinde nos Johannes et Felicitas, liberi Henrici Scuckonis notum facimus universis, ad quos presens scriptum pervenerit, quod nos pleno ac maturo consilio domini Helmici sacerdotis patrui nostri et legitimi tutoris nostri ac omnium coheredum et consanguineorum nostrorum consensu curiam nostram in Buvinchusen, quam prenotatus pater noster tytulo pignoris obligaverat, redimere cupientes, vendidimus ecclesie sancte Katerine in Tremonia bona nostra sita in Kerclinne, que appellantur bona Scuckonis cum universis attinentiis, agris, pratis, pascuis, piscariis, terris cultis et incultis tam in cespitibus quam in frondibus in meram proprietatem iure hereditario perpetuo possidenda. Ut autem huiusmodi vendicio nostra prefate ecclesie amplius firmaretur una cum coheredibus nostris accessimus Parvam Tremoniam et in legitimo loco secreti iudicii coram Winando tunc temporis libero comite ac Scabinis eiusdem iudicii tam nos, quam dominus Helmicus patruus
noster predictus, Alexander frater suus et Lisa soror ipsorum ac Hildegardis soror sua, Hinemannus et Sigebodo, pueri Hildegardis predicte, bona resignavimus memorata. Prenotatus itaque liber comes possessionem dictorum bonorum sepedicte ecclesie sancte Katerine per bannum regium stabilivit de sententia scabinorum. Actum in loco predicto, anno domini 1268, feria 3 ante nativitatem beate Marie. Presentes erant Otto prepositus eiusdem ecclesie, Symon sacerdos, Hinricus Sculo, Erenbertus de Martene, milites, Everhardus de Vorneborg, Hildebrandus de Rodehem, Walravenus villicus de Hukerde, Hermannus villicus de Ebdinchove, Arnoldus, rector scolarum sancti Reynoldi, Winemarus de Bruggenoge, Gerlacus de Vrilinchusen, Hinricus de Werne, Gobele preco et alii quam plures. Ut autem prescriptum factum nostrum firmum permaneat et inconvulsum, presentem paginam conscribi fecimus ac ipsam sigillo illustris viri domini Engelberti, comitis de Marcha, in cuius iudicio factum fuit, una cum sigillo discretorum virorum consulum Tremoniensium petivimus hinc inde et optinuimus communiri.
Es siegelt der Graf Engelbert von der Mark als Gerichtsherr.
Literatur
- Rübel, Karl: Dortmunder Urkundenbuch. Bd. 1,1: 899-1340. Dortmund 1881
- Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901
Anmerkungen
- ↑ Rübel, Karl: Dortmunder Urkundenbuch. Bd. 1,1: 899-1340. Dortmund 1881