Heinrich, Erzbischof von Köln, befreit am 2. Mai 1328 die Schwestern zu Welver, Bennighausen und Kentrop vom Tragen des Schleiers.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst und wird nach Seibertz, Band 2, (S. 234-235) zitiert: [1]

Henricus dei gratia sancte Coloniensis Ecclesie archiepiscopus sacri imperij per ytaliam archicancellarius. Dilectis in xpo in Welueren. in Benkencusen, et in keyentorp. Abbatissis et Conuentibus ordinis Cysterciensis nostre dyocesis Coloniensis, salutem et illud caritatis oleum, quod sacris virginibus ministrauit lampadis ornamentum. Quia nos cuius animus ab etate tenera pia deuotione efferbuit, ad vestrum ordinem et eius professores, et circa quem adhuc afficimur speciali feruentia caritatis, et eius negocia in quantum cum deo possumus speciali prosequimur cum fauore, vt salubrius vestris animabus consulatur, vestre peticioni nobis per fratrem Reynerum olim Abbatem in Herdenswinthusen familiarem nostrum oblate, pio concurrentes affectu, vobis concedimus vt nullus Episcopus noster vicarius et in spiritualibus nostras in dicta nostra dyocesi gerens vices, vos cogat et compellat, ad suscipiendum velum quod sacris virginibus que continentiam vouent consueuit inponi, contra vestri Capituli generalis inibiciones et statuta, et sedis apostolice indulta, sine visitatorum et confessorum vestrorum qui vestrarum consienciarum plenam habent noticiam, consilio iussu et assensu. In cuius rei testimonium robur et firmitatem nostrum sigillum presentibus est appensum. Datum anno domini M. CCC. vicesimo octauo in crastino apostolorum Philippi et Jacobi beatorum.

Übersetzung

Der Urkundentext lautet übertragen ins Deutsche wie folgt:

Standort

Landesarchiv NRW Abteilung Westfalen [2]

Weblink in der Digitalen Westfälischen Urkundendatenbank

Weblink DWUD

Literatur

  • Seibertz, Johan Suibert: Urkundenbuch zur Landes- und Rechtsgeschichte des Herzogthums Westfalen. Zweiter Band. 1300-1400. Arnsberg 1843

Anmerkungen

  1. Seibertz, Johan Suibert: Urkundenbuch zur Landes- und Rechtsgeschichte des Herzogthums Westfalen. Zweiter Band. 1300-1400. Arnsberg 1843
  2. Kloster Welver - Urkunden, Nr. 186

Siehe auch