Urkunde 1270

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Wappen der Grafen von der Mark

Graf Engelbert von der Mark überträgt im Jahr 1270 dem Kloster Kappenberg Erben in Töddinghausen und Bergkamen, die zuvor Everhard von Heringe von ihm zu Lehen hatte.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 7 zitiert: [1]

Nos Engelbertus Dei gratia comes in Marcha omnibus hanc litteram inspecturis perpetuam in Domino salutem. Quia generatio preterit et generatio advenit, ne per oblivionem et maliciam quod honeste tractatum est immutetur, notum esse volumus universis presentibus et futuris, quod conparens coram nobis Everhardus de Heringe ministerialis noster domum in Thudinchusen et aliam domum Berchamene sitam, quas videlicet domos pro suis denariis rationabili emptione comparatas a nobis in feodo possidebat, voluntarie in manus nostras resignavit ob spem salutis anime sue supplicando devote et humiliter, quatenus prefatas domos cum omni usufructu earumdem ad nos proprietatis tytulo devolutas Capenbergensi ecclesie conferremus. Nos igitur eandem ecclesiam specialiter amplectentes de consensu domine Elizabet comitisse uxoris nostre et filiorum nostrorum Everhardi et Gerhardi necnon et omnium heredum nostrorum sepedictas domos ad petitionem eiusdem Everhardi de Heringe contulimus prefate ecclesie proprietatis tytulo perpetuo possidendas, quatenus eadem ecclesia memoriam parentum nostrorum ac nostram pro hiis et aliis benefactis nostris coram omnium retributore rememoretur. Et ut hec liberalitatis nostre donatio firmitatis robur optineat, presens scriptum super eo tradimus bulle nostre munimine roboratum. Huius rei testes sunt: Bemhardus custos, Otto cellerarius eiusdem ecclesie fratres; Godefridus de Hovele, Gerhardus de Althena, Theodericus Volenspit, Adolphus de Weistwic, Randolphus dapifer milites; Lambertus gogravius, Henricus iudex, Lambertus Foye, Erenbertus frater suus, Lambertus de Velmede, Gerhardus de Barchusen et alii quam plures. Datum anno Domini M°.CC°.LXX°.

Literatur

  • Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Anmerkungen

  1. Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Siehe auch