Urkunde 1296 August 1: Unterschied zwischen den Versionen

Keine Bearbeitungszusammenfassung
Keine Bearbeitungszusammenfassung
Zeile 34: Zeile 34:


<blockquote>
<blockquote>
[in Arbeit]
Acta hominum tollit oblivio que nec litteris nec testibus perhennantur. Hinc est quod nos Everhardus comes de Marcka notum facimus tam presentibus quam futuris, quod Pulcian miles de consensu Godefridi, Theoderici filiorum suorum, Gostien, Elisabeth et Cristine filiarum suarum ceterorumque heredum suorum vendidit claustro sanctimonialium apud Hammonem mansum dictum Bramey cum iuribus et appendiciis universis iure proprietario inperpetuum possidendum, abrenuncians omni iuri quod ipse et sui predecessores in bonis habuerunt prelibatis; super quo venditionis contractu sigillum nostrum presentibus duximus apponendum. Acta sunt hec ante viridarium castri nostri Marka anno Domini M°.CC. nonagesimo sexto, in festo quod ad Vincula Petri dicitur coram Johanne dicto Hobe libero comite nostro necnon Theoderico Bredensprinc eiusdem precone et aliis quorum nomina subsequuntur: Everhardus sacerdos rector divinorum claustri supradicti, Johannes Volenspit, Engelbertus de Herborne, Theodericus Harme, Conradus Snap, Johannes Wrans, Goscalcus de Hesnen, Gerhardus Cnipping milites; Otto de Dalbochen, Themo de Hornen et Themo suus filius, Rikardus de Hesnen, Lutbertus de Boynen, Rutcherus de Galen, Engelbertus de Cotincdorp, Godefridus de Hesnen, Conradus Volenspit, Alexander de Hornen, Conradus Schoke, Conradus Waramund, Fredericus Toric, Henricus Heltene, Gerardus de Berstrate, aliis quam pluribus assumptis in testimonium premissorum.
</blockquote>
</blockquote>


== Übersetzung ==
== Übersetzung ==


Ins Deutsche übersetzt ergibt sich folgender Urkundetext:
Ins Deutsche übersetzt ergibt sich folgender Urkundentext:


<blockquote>
<blockquote>