Urkunde 1272 November 21: Unterschied zwischen den Versionen
Keine Bearbeitungszusammenfassung |
|||
| Zeile 8: | Zeile 8: | ||
<blockquote> | <blockquote> | ||
In nomine sancte et individue Trinitatis. Nos Engelbertus comes de Marka universis | In nomine sancte et individue Trinitatis. Nos Engelbertus comes de Marka universis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem imperpetuum. Novercari ignorancia veritati et litigandi parit oblivio, nisi per memoriale scripti rerum memoria perpetuetur. Noverint igitur universi Christi fideles tam futuri quam presentes, quod nos Gudam uxorem Thome de Swittene ministerialem nostram cum pueris ipsius nobili viro domino Godfrido comiti de Arnsberg in ministerialem contradimus pepetuo possidendam, Cunegundim quoque uxorem Godfridi de Broichusen ministerialem prefati comitis pari concambio cum pueris eius in ministerialem recipientes pro eadem. Presentes fuerunt: Gerhardus de Althena, Theodericus dictus Volenspit, Hermannus de Caminata, Theodericus dictus Vrydach, Hunoldus de Odingen, Hermannus de Neyhem, Conradus de Hustene, Hermannus de Bynole, Hermannus de Muldesberne milites; Albero tunc notarius in Marka, Henricus tunc notarius in Arnsberg, Henricus Francigena de Camene, Lambertus de Velmede, Ludolphus de Velmede, Erenbertus dictus Foge, Anthonius de Scedingen tunc dapifer in Marka, Hermannus de Bynole, Gerwinus de Remelingen, Everhardus de Seytvelde, Hermannus de Vredeboldynck, Johannes de Ore, Everhardus de Runen ac alli quam plures. Ne vero hoc factum nostrum alicuius in posterum irritare valeat calumpnia, presentem literam conscribi fecimus sigilli munimine roboratam. Datum apud pontem Wicke anno Domini M.CCga. septuagesimo secundo, feria secunda ante festum Clementis. | ||
</blockquote> | </blockquote> | ||