Urkunde 1296 August 1 a: Unterschied zwischen den Versionen

Keine Bearbeitungszusammenfassung
Zeile 7: Zeile 7:


<blockquote>
<blockquote>
[in Arbeit]
Nos Everardus comes de Marka notum facimus tam presentibus quam futuris, quod Lutbertus de Boynem (!) de pleno consensu matris sue Constantie, Agnesen sororis sue necnon Vrederun uxoris sue et Lamberti filii sui vendidit cenobio curie sancte Marie apud Hammonem mansum suum Osterwik situm cum iuribus et appendiciis universis iure proprietario in perpetuum possidendum, abrenuncians omni iuri quod ipse et sui heredes in bonis habuerunt prelibatis. Super quo venditionis contractu sigillum nostrum presentibus duximus apponendum. Acta sunt hec ante viridarium castri nostri Marka anno Domini M.CC. nonagesimo, sexto, in festo quod Petri vincula nuncupatur coram Johanne dicto Hobe libero comite nostro necnon Theoderico dicto Bredensprinc eiusdem precone et aliis quorum nomina subsequuntur: Everhardus rector divinorum cenobii supradicti, Johannes Volenspit, Engelbertus de Herborne, Theodericus Harme, Pontianus miles, Conradus Snap, Johannes Wrans, Godeschalkus de Hesnen, Gerardus Cnipping milites; Otto de Dalebuchem, Richardus de Hesnen, Rutcherus de Galen, Engelbertus de Cotincdorp, Godefridus de Hesnen, Conradus Volenspit, Themo de Hornen, et suus filius Themo, Alexander de Hornen, Conradus Scoke, Conradus Waremund, Fredericus Toric, Henricus dictus Holtene, Gerardus de Berstrate, aliis quam pluribus assumptis in testimonium premissorum.
</blockquote>
</blockquote>