Urkunde 1355 März 27

Version vom 19. Juni 2014, 12:31 Uhr von MyRegioGuide (Diskussion | Beiträge) (NOTOC rein | unnötige Leerzeilen entfernt | interne Verlinkung)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Wappen der Familie von Northof

Die ausführliche Erläuterung des Levold von Northof über die Verwendung der dem Stift Fröndenberg vermachten 40 Mark stammt vom 27. März 1355.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach Kindlinger zitiert: [1]

Universis presentes litteras inspecturis Levoldus de Northof Canonicus Leodiensis, & Abbas secularis Ecclesie Visetensis Leodiensis Dyocesis salutem in Domino sempeternam. Noveritis quod nuper pro salute anime mee & pro salute animarum parentum meorum & benefactorum Monasterio in Vrindeberghe Cisterciensis ordinis quadraginta marcas, grosso Turonensi pro quatuor denariis computato, legavi; easque ex decima & mansu in Sulde michi pro C & XXX duabus marcis obligatis de consensu Luberti & Theoderici fratrum de Rodenberch, ad quos dicta Decima & mansus pertinere noscuntur, percipiendas assignavi, prout in litteris meis super hoc confectis & eidem Monasterio traditis hec plenius continentur. Verum cum predicti Legati mei ordinatio sufficienter tunc secundum meam intentionem non fuerit declarata, ipsam intentionem meam & ordinationem predictam duxi, prout sequitur, declarare: videlicet quod predictum Monasterium post obitum meum dictas quadraginta marcas ex Decima & Mansu percipiat, atque levet singulis annis quinque marcas. Una marca cedere debebit pro commemoratione mei parentum meorum & Benefactorum in missis & in vigiliis, in vigilia beati Gregorii annis singulis facienda; & debebit tunc illa die predicta pecunia unius arce pro Pittantia singulis sanctimonialibus in Denariis seu in pane albo distributi, relique vero quatuor marce de predicta decima & mansu singulis annis levari debebunt & reservari simul, donec de anno in annum eas levando tantum habeatur, quod redditus hereditarii inde possint acquiri: quibus acquisitis volo, quod commemorationes pro me & pro aliis supradictis fiant tot vicibus vel diebus haberi poterunt de redditibus acqui sitis octo solidi ad distribuendum pro Pittantia secundum modum predictum in commemorationibus supradictis. Quam quidem intentionis mee declarationem notam esse cupio .. Domine Abbatisse & Conventui Monasterii supradicti. In cujus rei testimonium sigillum meum litteris presentibus est appensum. Datum anno Domini M°. CCC°. LV°, sabbato post festum annuntiationis beate Marie virginis.

Bemerkungen

Das in der Urkunde angesprochene Festtag Marien liegt auf dem 25. März, der im Jahr 1355 auf einen Donnerstag fiel. Daher ist der Samstag nach dem Fest der 27. März des jahres 1355.

Literatur

  • Niklas Kindlinger: Geschichte der Familie und Herrschaft von Volmestein - ein Beytrag zur Geschichte des Bauern- und Lehnwesens, und der Staatsverfassung. Welcher die Urkunden enthält. Osnabrück 1801.

Anmerkungen

  1. Niklas Kindlinger: Geschichte der Familie und Herrschaft von Volmestein - ein Beytrag zur Geschichte des Bauern- und Lehnwesens, und der Staatsverfassung. Welcher die Urkunden enthält. Osnabrück 1801.

Siehe auch