Urkunde 1285 Juli 15 a

Aus HammWiki
Version vom 17. März 2014, 08:26 Uhr von Berntzen (Diskussion | Beiträge) (→‎Wortlaut)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Bischof Everhard von Münster übereignet am 15. Juli 1285 den Haupthof in Gahmen an das Stift Kappenberg nud erhält im Gegenzug den Hof Kappelhof.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst und wird nach Bockhorst/Niklowitz zitiert: [1]

Everhardus Dei gratia ecclesie Monasteriensis episcopus omnibus in perpetuum noticiam rei geste. Quia labilis est hominum memoria, ne, quod bona fide inter contrahentes agitur, lapsu temporis et mentis oblivione depereat, consuetum est placita hominum sigillatis apicibus perhennari. Noverint igitur singuli et universi tam presentis etatis homines, ad quos presentes littere pervenerint, quam future, quod nos de consilio et assensu Walrami prepositi, Brunsteni decani et totius capituli nostri Monasteriensis permutationem cum dilectis nobis in Christo preposito et conventu in Cappenberg Premonstratensis ordinis Monasteriensis diocesis de quibusdam nostris et ecclesiarum nostrarum bonis hinc et inde, que inferius exprimuntur, pensata utilitate et commoditate nostra utrobique , decrevimus faciendam, taliter videlicet, quod curiam nostram in Gamene et capellam ibidem cum domibus, mansis, casis, hominibus ubicumque locorum maneant silvis, nemoribus, pratis, terris cultis et inciltis, aquis, pisacariis et omnibus aliis ad dictam curtiam pertinentibus permutationis tytulo libere transtulimus et per presens scriptum transferimus in dictos prepositum et conventum de Cappenberg cum omni iuris plenitudineab ipsis in perpetuam possidenda. Primitus tamen omni obligatione dictorum bonorum et advocatia qualibet deposita, quam Everhardus de Wernen se dicebat habere tum in mansis quatuor et hominibus ecclesiam in Wernen specialiter pertinentibus tum in mansis aliis ad predictum curiam Gamene pertinentibus, quam etiam in iudicio seculari, quod vogetdinc dicitur, quod iudicvium dicti homines Wernen observare solebant, quas advocatius dictus Everhardus, frater suus Hinricus, mater eorum Palmania et soror eorum Palmania recepta quadam summa pecunie videlicet viginti duarum marcarumMonestariensis monete a preposito et conventu predictis cum iudicio vogetdinc predicto et omne ius, quod in eis haberant vel habere poterant quoquo modo, libere et absolute in manus nostra, ut ulterius predicta bona omnino libera remaneant, resignarunt. Sicque proprietas predictorum bonorum et omnium attinentium ad prepositum et conventum in Cappenberg sine advocationis vel dicti iudicii honore perpetuo permanebit. Recognoscimus etiam, quod Christianus villicus quondam curie in Gamene et liberi sui Volquinus et Megthildis omne ius, quod in dicta curia habebant vel habere poterant ullo umquam tempore, coram nobis totaliter resignarunt. Versa vero vice prepositus et conventus in Cappenberg predicti ad consummandam huiusmodi permutationem curiam, que Kappelhof dicitur, cum omnibus attinentiis suis, que sicut specialiter supra expressa sunt de curia Gamene, ita hic de curia Cappelhof singillatim et totaliter repetita intelliguntur, in nos et ecclesiam nostram Monasteriensem quoad plenum ius proprietatis et dominii libere transtulerent. Excepti tamen fuerunt specialiter duodecim nomines, qui servitutis vinculo quondamj ad curiam Cappelhof pertinebant, videlicet Conradus de Bickinchusen, uxor sua Aleydis et pueri eorum legitimi sive illegitimi iam generati vel futuris temporibus generandi, Hinricus dictus Wegenere, Conradus Uppergest, Gerhardus dictus Grise et Nicholaus, quos sibi prepositus et conventus predicti ad ius et utilitatem suam de nostro et ecclesie nostre expresso consensu perpetuo reservabunt. In cuius rei testimonium et ut premissa firma perpetuo et inconvulsa permaneant, presentem paginam nostro et ecclesie nostro sigillis fecimus communiri subnotatis testibus, quorum hec sunt nomina: Walramus, maior prepositus, Brunstenus decanus, Theodericus thesaurarius Hinricus cantor et Lubertus magistri, Ludolfus de Rechede, Theodericus celerarius, Thetmarus de Tunen, canonici Monasteriensis, Hinricus magister domus in Stenvorde, Hermannus et Gerhardus de Beremetvelde fratres, Engelbertus de Herborne et Engelbertus de Lon milites; item Adolfus de Lembeke, Adolfus Curvus, Menricus de Brochusen, Conradus de Metlere, Hermannus de Daverenberg, Everhardus de Wernen, Hinricus frater suus, Thidericus de Bissendorp, Albewrtus camerarius, Arnoldus Rulle, Bernardus Crampe, Hinricus Claviger, Hinricus Cancer, Hinricus de Lunen, Gerhardus de Barichusen et alii quam plures. Acta sunt hec in Monasterio, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo octogesimo quinto, ipso die divisionis apostolorum.

Bemerkungen

Die Urkunde ist hinsichtlich der Ewähnung der Burgmänner der Burg Mark, nämlich Gottfried von Hövel und Wessel von Galen, von stadtgeschichtlicher Bedeutung für Hamm.

Siehe auch

Anmerkungen

  1. vgl. Wolfgang Bockhorst/Fredy Niklowitz: Urkundenbuch der Stadt Lünen bis 1341. Lünen 1991, S. 101-102