Urkunde 1251 Mai 1

Aus HammWiki
Version vom 10. November 2013, 16:18 Uhr von Berntzen (Diskussion | Beiträge)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Wappen der Grafen von der Mark

Graf Engelbert von der Mark schenkt der Kirche in Mark am 1. Mai 1251 zum Ersatz für den in der münsterschen Fehde zerstörten Kirchturm eine Hufe in Schmehausen.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach Kindlinger zitiert: [1]

Engelbertus Comes de Marcha universis hoc scriptum legentibus salutem in perpetuum. Quoniam ea, que geruntur in tempore ne labantur cum tempore, poni solent in lingua testium & scripture memorie commendantur. Proinde notum facimus omnibus hanc paginam inspecturis, quod, cum inter venerabilem Dominum, monstaeriensis Ecclesie Episcopum, Ottonem ex parte una, & dilectum patrem nostrum Comitem de Althena & nos ex parte altera super quibusdam causis exoetra fuisset discordia, Turrim Ecclesie de Marcha, de qua tirnebamus nobis imminere dampna & gravamina, destrui fecimus. Nos vero omnipotentis Dei hinc inde metuentes vindictam in illius dampni recompensationem mansum in Smidehusen cum omnibus suis attinentiis, Hildebrandum cundem mansum excolentem. Adelheidim uxorem suam & Wichmudim Hildebrandi matrem cum omni posteritate corum sancto Pancratio ejusdem Ecclesie patrono cum affectu sincero & libera noxtra voluntate contulimus perpetuo possidendum, fratre nostro Ottone Comite de Althena & uxore mea Kunegundi consentientibus; supradictos homines ab omni gravaminis exactionis consuetudine & jure, quo nobis astricti erant, liberos dantes & solutos, comittentes eos universis Castellanis nostris de Marcha & singulis ab omni violentia & molestia taliter defendendos, ut in districti judicii se gaudeant a beato Pancratio mercedem in celesti solio recepisse. Statuimus etiam ut redditus prefate domus & bona a prenominatis hominibus & eorum posteris quocumque casu contingente emergentia non solum ad Plebani, immo ad omnium Castellorum de Marcha veniant presentiam, que tam plebanus quam Castellani cum communi consilio ad usus beati Prancratii taliter locabunt, ut eidem Ecclesie in lumine perpetuo die noctuque ardenti provideatur: siquid vero de redditibus sepefate domus residdum fuerit, alia necessaria, in quibus communiter concordaverint, Ecclesie ministrabunt. Hec autem nostra donatio, ut inconvulsa permaneat, & in suo robore subsistat, super hac re gesta presentem paginam conscribi fecimus, tam sigilli fratris nostri Ottonis de Althena quam nostri munimine robotaratam. Testes hujus rei sunt Waltherus vir nobilis de Dulberg, Adolphus de Boinen, Lutbertus de Boinen, Hartlevus Riscebere, Godefridus de Huvlele, Gerwinus de Rinkenrode, Hermannuns, Heinricus, Johannes de Brukhusen fratres, Theodericus Vitulus, Luttolphus de Boinen, milites; Johannes de Dinchere, Castellani in Marcha; Arnoldus Pastor ejusdem Ecclesie, Wilhelmus & Heinricus socii sui. Acta sunt anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo primo, in die sanctorum apostolorum Philippi & Jacobi, & Walburgis Virginis.

Standort

Landesarchiv NRW, Abteilung Westfalen, Münster [2]

Weblink in der Digitalen Westfälischen Urkundendatenbank

Weblink DWUD

Anmerkungen

  1. Niklas Kindlinger: Geschichte der Familie und Herrschaft von Volmestein - ein Beytrag zur Geschichte des Bauern- und Lehnwesens, und der Staatsverfassung. Welcher die Urkunden enthält. Osnabrück 1801.
  2. Grafschaft Mark, Urkunden

Siehe auch