Hauptmenü öffnen

Urkunde 1201 Januar 4

Wappen der Familie Torck, hier: erste urkundliche Erwähnung des Namens Torck

Adolf, Erzbischof von Köln, bestätigt am 4. Januar 1201 einen vom Stift Kappenberg und dem Grafen Otto von Zütphen wegen der Zehntlöse des Hofes Heile geschlossenen Vertrag. Als Zeugen waren u.a. zugegen: Adolf von der Mark [1], Theodericus Turco [2] und Hartleif, Pfarrer von Herringen.

Urkundentext

Der lateinische Urkundentext wird nach dem Westfälischen Urkundenbuch, Band III, S. 3, zitiert [3]:

In nomine sancte et individue Trinitatis. Adolphus divina favente clementia sancte Coloniensis eccelesie archyepiscopus. Ecclesiis Dei prospicere, suscepti nos ratio monet officii, et adcrescentium cotidie scandalorum multitudo. Inde est quod ad omnium tam posterorum quam modernorum noticiam transmittere curavimus, qualiter comes Otto de Sutfenne, decimam super curtim Heile in Westfalia a nobis beneficio habens, eam cuidam Siberto concessi, eandemque de Siberti manu receptam, possidet Everhardus de Bucheim, ministerialis recolende memorie comitis Friderici de Altena germani nostri. Quem Everhardum rogaverunt fratres de Capenberg, iam dicte curtis possessores, ut ipse constitutam ex diebus antiquis redemptionem renovaret, videlicet ut pro totius pensione decime tam maioris quam minoris, sex solidos Tremoniensis monete eadem curtis annuatim persolvet, quibus acceptis, tam ipse Everhardus quam eius futurus heres nihil requirat.Adquievit Everhardus, et in presentia domini sui comitis Friderici, fratrum Capenbergensium advocatii, manipulorum collectionem exfestucavit, et conventionem iam dictam Herimanno venenado abbati et eius fratibus stabilivit, consentiente et annuente comite Ottone de Sutfenne, et prenominato Siberto. Cuius etiam decime redemptio in synodo Heringe pronunciata et confirmata est. Nec hiis contenti, adierunt nos fratres de Capenberg, petentes predictam conventionem nostrarum cautione litterrum roborari. Quibus nos tamquam specialiter dilectis clementer annuentes, prefatam decime redemptionem, videlicet VI. sol., auctoritate nostri firmamus officii, interdiventes et sub anathemate prohibentes, be aliquis umquam decimator manipulos fratrum in Heile contingere, seu de nutrimentis animalium ibi quicquam exigere presumat, sed decima eorum tam maior quam minor in ea redemptionis summa, et in ea permaneat constitutionis forma, que a diebus antiquis usque ad hec nostra tempora immobiliter perdurasse cognscitur, nullusque eis molestus sit, plus aliquid exigendo. In cuius rei confirmationem, presentem paginam sigilli nostri impressione iussimus insigniri, cui si quis contraire, et hec que a nobis statua sunt cassare presumpserit, Dei omnipotentis et beati Petri offensam incurrat, et nisi resipuerit, perpetua anatheamti sublaceat.

Testes sunt: Domnus Hermannus venerabilis Monsteriensis episcopus, Engelbertus, prepositus S. Georgii in Colonia, Theodoricus prepositus in insula S. Suiberti, Thitmarus decanus in Trimonia, Wernerus, Lisbernensis abbas, Arnoldus comes de Altena, Adolphus comitis Friderici filius de Altena, Ludolphus dapifer et frater eius Lubertus; ministeriales Everhardus Hane et Lambertus frater eius, Theodericus de Mettere et Arnoldus frater eius, Lambertus de Huvele, Adolphus Colve, Everbernus cognomento magus, Theodericus Turco, Theodericus de Westwich. Testis etiam est Hartlivus sacerdos de Heringe.

Datum Trimonie per manum Godefridi capellarii, II. Non. Januarii, Anno dominice incarnationis M°CC°. Indictione III

Bemerkung zur Datierung der Urkunde

Die Urkunde selber führt als Datierung das Jahr 1200 an. Es ist aber davon auszugehen, dass der Jahreswechsel zu dieser Zeit in offiziellen Schreiben auf den 25. März des laufenden römischen Kalenderjahres gesetzt ist. Daher ist eine Datierung in das Jahr 1201 gerechtfertigt. [4]

Anmerkungen

  1. als Adolf, Sohn des Grafen Friederich von Altena, des seinerzeitgen Vogts des Stifts Kappenberg
  2. Theodoricus Turco = Dietrich Torck, Stammvater der Familie von Torck
  3. Urkundennummer 1
  4. vgl. etwa: Hermann Grotefend: Taschenbuch der Zeitrechnung des deutschen Mittelalters und der Neuzeit. Hannover und Leipzig 1898. S. 11-13

Siehe auch