Urkunde 1237 August 8: Unterschied zwischen den Versionen

 
Zeile 8: Zeile 8:


<blockquote>
<blockquote>
In nomine sancte et individue Trinitatis; amen. H(enricus) miseratione divina sancte Coloniensis  ecclesie archiepiscopus omnibus Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, in perpetuum. Que geruntur in tempore, ne labantur cum tempore, litteris solent testimonialibus perhennari. Innotescimus igitur universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod famuli quidam fratres germani videlicet Reimboldus et Heinricus in Sosato mansum quendam situm in Drevere prope Rudhen ad eos iure hereditario devolutum cum quadam puella sorore sua dicta Gerthrudhe habitum relligionis (!) assumente ecclesie beate Marie virginis in Wrondeberg in dotem assignaverunt et cum omnibus suis iusticiis et attinenciis libere contulerunt. Nos autem quia prefatam ecciesiam sub nostram recepimus protectionem in hac parte ei providentes dictorum fratrum religiosam donationem nostra auctoritate duximus roborandam, prohibentes et sub anathemate districtius inhibentes, ne quis sepedictam ecclesiam in eisdem bonis de cetero presumat inquietare vel indebite molestare. Huius rei testes sunt: Heinricus prepositus sancti Severini in Colonia, Peregrinus notarius canonicus sancti Andree; Adolfus comes in Marca; Albertus Marscalcus, Wilhelmus de Niehem et alii milites quam plures; Hermannus Here iudex, Thetbertus magister consulum, Hildegerus, Wichmannus et alii multi burgensium  in Sosat. Acta sunt hec anno gratie M°.CC°.XXX°VII°, indictione X epacta XXIII, concurrente III,  presidente sancte Romane sedi venerabili papa Gregorio IIII° (!), imperante gloriosissimo Rormanorum rege semper auguslo Fredherico. Datum Hagen VI° Idus Augusti.   
In nomine sancte et individue Trinitatis; amen. H(enricus) miseratione divina sancte Coloniensis  ecclesie archiepiscopus omnibus Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, in perpetuum. Que geruntur in tempore, ne labantur cum tempore, litteris solent testimonialibus perhennari. Innotescimus igitur universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod famuli quidam fratres germani videlicet Reimboldus et Heinricus in Sosato mansum quendam situm in Drevere prope Rudhen ad eos iure hereditario devolutum cum quadam puella sorore sua dicta Gerthrudhe habitum relligionis (!) assumente ecclesie beate Marie virginis in Wrondeberg in dotem assignaverunt et cum omnibus suis iusticiis et attinenciis libere contulerunt. Nos autem quia prefatam ecciesiam sub nostram recepimus protectionem in hac parte ei providentes dictorum fratrum religiosam donationem nostra auctoritate duximus roborandam, prohibentes et sub anathemate districtius inhibentes, ne quis sepedictam ecclesiam in eisdem bonis de cetero presumat inquietare vel indebite molestare. Huius rei testes sunt: Heinricus prepositus sancti Severini in Colonia, Peregrinus notarius canonicus sancti Andree; '''Adolfus comes in Marca'''; Albertus Marscalcus, Wilhelmus de Niehem et alii milites quam plures; Hermannus Here iudex, Thetbertus magister consulum, Hildegerus, Wichmannus et alii multi burgensium  in Sosat. Acta sunt hec anno gratie M°.CC°.XXX°VII°, indictione X epacta XXIII, concurrente III,  presidente sancte Romane sedi venerabili papa Gregorio IIII° (!), imperante gloriosissimo Rormanorum rege semper auguslo Fredherico. Datum Hagen VI° Idus Augusti.   
</blockquote>
</blockquote>