1226

Aus HammWiki
Version vom 23. Juni 2014, 10:10 Uhr von MyRegioGuide (Diskussion | Beiträge) (interner Link)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen

1225 ◄◄ 1226 ►► 12271228122912301231

Hamm wird gegründet.

Gründungsprivileg der Stadt Hamm

Stadtgründung

In nomine sancte et individue Trinitatis. Sancti spiritus assit nobis gratia.
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod ego Adolfus comes de Altena et in Marca opidum in Marca volens construere, iuris sui electionem opidalibus contuli. Unde sibi ius illorum de Lippia elegerunt, quod tale est:
1. Liberum primo possidentes opidum sunt. Deinde Sosatientium ius sibi eligunt, nisi aliquod melius et expeditius sibi cogitent vel inveniant.
2. Item quecunque, iuditiali tractanda sunt sententia de panibus et cervisia et consimilibus, immo de vulneribus etiam sine armis factis et de communibus providendis opidi consiliariis et proconsulibus relinquuntur.
3. Ea autem vulnera, que per arma fiunt, latrocinia et furia domino opidi relinquuntur ad iudicandum.
4. Item dominus opidi personam sui iudicis per consensum proconsulum destinabit.
5. Item nullus concivis reliquum proclamabit per capitalem sententiam, nisi prius exequtione proconsulum habita.
6. Item si concivis occisionem fecerit, non sua possessio proscribitur nec edificium succiditur eius, sed transit in heredes; ipse vero personaliter damnatur ut reus.
7. Judex opidi vadimonia a concivibus cum temperantia proconsulum recipiat.
8. Item quicumque ad concivium opidi intraverit domino contradicente, cogitur ille non ad aliam responsionem, nisi vel voluntarius consentiat et debitam pensionem solvat, vel contradicendo se sola manu a proprietate expurget et nequaquam per consanguineos sustinetur convinci.
9. Item si proprius alicuius et proprietatem confitens decesserit, domino ius, quod heredede dicitur, si mas fuerit, conceditur, si femina, supellectilis; reliqua hereditas tota heredibus et non domino cedit, et etiam sua vivens cui vult dare potest.
10. Item si alienigena opidum intraverit et decesserit non presente coherede, hereditas servatur per annum et diem; quot si medio tempore heres putativus intervenerit, per ius opidale sibi obtineat; quod si non venerit petens hereditatem, domino opidi cedit; vivens vero alienigena cui vult sua erogare potest.
11. Item nullus extra opidum permittitur succidere bona aliqua vel alicuius infra opidum.
12. Item siquis concivis fieri desiderat, quidquid erogat, ad voluntatem concivium locabitur.
13. Item si commutatio fuerit, ita quod alter alteri domum vendiderit, emens et non vendens XIIcim denarios dabit domino opidi.
14. Hec iura sibi opidales in Marca elegerunt per consensum domini comitis Adolfi et suorum coheredum, et si qua alia apud ipsos de Lippia fuerint iura.
15. Item pateat, quod aree singulis ad quatuor denarios sunt locate per annum.
16. Item dies fori per singulas septimanas conductum liberum singulis exhibeant, ita quod suis creditoribus sub districtione juditiali nichil respondere teneantur, nec etiam super aliis impetitionibus respondeant, si non exterminati vel proscripti fuerint, nisi siquis forte ibi in loco enormiter excesserit, ibidem corrigetur.
17. Similiter dominicas omnes eodem benefitio privilegiari arbitramur.
18. Similiter nundinas annuales duobus diebus prius et duobus posterius sub fruitione eiusdem servari concedimus.
19. Item siquis concivis in vadimonio ad IIIIor solidos iudici per sententiam damnatur, non in recipiendo iudex summam VI denariorum transcendet.
Datum in Marcha ab Adolfo comite anna ab incarnatione Domini MCCXIII in capite Novembris, Celestino summ pontifice existente. Huius rei testes et prefati opidi primi consules sunt: Hermannus pistor, Tiodericus pistor, Waltherus pistor, Henricus pistor, Wernherus faber, Bruno marscalcus, Henricus vinitor, Sigebodo sutor, Henricus de Manso, Wlfhardus villicus, Wilhelmus de Inferiori Curia, Henricus de Hevencthorepe.

Justiz

Einzelnachweise

  1. zitiert nach Overmann 1902, S. 1-3
  2. Die deutsche Übersetzung findet sich auf der Seite Gründungsprivileg
  3. Datenchronik Stadtarchiv Hamm
  4. Vgl. Julius Schwieters: Geschichtliche Nachrichten über den östlichen Theil des Kreises Lüdinghausen, Münster: Aschendorff 1886. Unveränderter fotomechanischer Nachdruck 1974. S. 51.